- APUA
- I.APUAoppid. Liquriae, in THusciae confinio amplum, ad Macram fluv. cuius incolae Apuani Livio. Hodie Pontremoli, teste Iustinianô dicitur. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 1. c. 10. Subest magno Duci Hetruriae, qui id redemit ab Hispanis, paucis ab hinc annis. Est valde munitum, eratque prius feudum Ducatus Mediolanensis.II.APUApisciculus minutus admodum, qui ex limo concreseit, et miraculô vivit; cibô enim non eget, fed alter alterius linctu paseitur, capitur reticulis et attritis pannis; est aliorum pilcium esca et coquitur celerrime. Unde Proverb. Α᾿φύα ἐς πῦρ, Ita Lexicographus. Vossio Apuarumgenus est, quod gignitur loci foetidis et largos post imbres calescente saepius spumâ, unde pisciculi sic geniti ἀφροὶ Aristoteli, ἀφρίτωει Athenaeo. Id vero nec prolem generat nec grandescit, nec diu vivit, sed solum ab Arcturo auctumnali ad ver usque. At Apua illa, quae κατρὸς vocatur, quasi Gobialem dicas, semper fit e pisciculis. Nam procreant eam κωβιοὶ μικροὶ καὶ φῦλοι, gobii minuti et ignobiles, Quemadmodum et alia Apua est, γόνος μιεινίδων καὶ κεςτρέων, fetura maeridum et mugilum, vide Aristotelem Histor. Animalium l. 6. c. 15. et Scholiastem Aristophanis ad Equites. Caro illarum humida et flatulenta, ventrem solvit, ac difficulter concoquitur, Mnesitheus et Diphilus apud Athenaeum l. 8. πτωχικὸν ὄψον, pauperum opsomum hinc, ut et propter ex multitudine ortam vilitatem, Atheniensibus, teste Chrysippô, apud eundem; quod intelligendum de Apua, quae prope Athenas capiebatur, εν τῷ Α᾿θηναίων λιμένι. At quae εν φαληρεῖ, Atticae portu capiebantur, apuae scil. Phalericae, in scitamentis Atheniensium recensentur Aristophani in Avibus: quemadmodum et Archestratus, ceteris damnatis, has solas excipit. Α᾿φρίτιδες praecipue. Unde Scholiastes citatus, Ε῎ςτι δὲ, inquit, προηγουμένη ἡ ἀφρῖτις. σφόδρα δὲ καὶ μέχρι νῦν τοῖς Α᾿θηναίοις σπου δάτεται. Hae λιπαραῖ Comico in Acharn.Εἰ δὲ ὑμᾶς ὑποθωπεύσας λιπαρὰς καλέσειεν Ἀθήνας,Εὗρε τὸ πᾶν ἄν παρὰ τὰς λιπαρὰς, Ἀφύων τιμῆς περιάψας.Nempe oleum carum τιμὴ, et condimentum, idcirco ait, ἀφύων τιμῆς περιάψας Vide hunc locum explicantem Des. Heraldum Animadversionibus Arnobianis l. 3. et Gerh. Io. Vossium de Idolol.Gentil. l. 4. c. 1. et 25. Atque hactenus Apua, ab ἀφρὸς, spuma. Aliud etymon suggerit. Plin. l. 31. c. 8. Coepit tamen et privatim alex ex inutili pisciculo minimoque confici: apuam nostri, Aphyen Graeci vocant, quoniam ist pisciculus e pluvia nascitur. Ubi Α᾿φύην, Graecis, ἀπὸ τοῦ ὔειν, a pluendo, vult dictam. Hodie in Oceano Normannico magnâ copiâ reperiri, Gallisque menuise dici, Lexici Auctor supra citatus ait: qui et Apollonio meretriculas duas, quarum nomina alias Stagonion et Anthis, quod minutulae, albae et grandioribus oculis essent, Α᾿φύας cognominatas fuisse, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.